Logos Bible Study

1 Corinthians 15:35–44

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

35Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? 36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: 37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 38Deus autem dat illi corpus sicut vult: et unicuique seminum proprium corpus. 39Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. 40Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. 41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: 42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:

Read in Logos