Logos Bible Study

1 Corinthians 15:12–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: 15invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. 18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

Read in Logos
1 Corinthians 15:19–20: If in Christ we have hope in this life only, we are of all people most to be pitied. But in fact Christ has been raised from the dead, the firstfruits of those who have fallen asleep.