Logos Bible Study

1 Corinthians 15:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: 6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: 8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

Read in Logos