Logos Bible Study

1 Corinthians 13:4–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. 9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. 12Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.

Read in Logos
1 Corinthians 13:11: When I was a child, I spoke like a child, I thought like a child, I reasoned like a child. When I became a man, I gave up childish ways.