Logos Bible Study

1 Corinthians 13:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Read in Logos
1 Corinthians 13:7: Love bears all things, believes all things, hopes all things, endures all things.