Logos Bible Study

1 Corinthians 12:14–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? 18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

Read in Logos
1 Corinthians 12:21: The eye cannot say to the hand, “I have no need of you,” nor again the head to the feet, “I have no need of you.”