Logos Bible Study

1 Corinthians 1:19–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

19Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 20Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? 21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. 22Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: 23nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: 25quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: 27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:

Read in Logos