Logos Bible Study

1 Chronicles 9:34–44

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

34Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. 35In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. 36Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, 37Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. 38Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

39Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 40Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. 41Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. 42Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. 43Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. 44Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel.

Read in Logos