Logos Bible Study

1 Chronicles 9:2–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. 3Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. 4Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. 5Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus. 6De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. 7Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, 8et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ, 9et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.

10De sacerdotibus autem: Jedaia, Jojarib, et Jachin: 11Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. 12Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. 13Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

14De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. 15Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: 16et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. 17Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, 18usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. 19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. 20Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. 21Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. 22Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,

Read in Logos