Logos Bible Study

1 Chronicles 9:14–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. 15Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: 16et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. 17Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, 18usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. 19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. 20Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. 21Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. 22Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,

Read in Logos