Logos Bible Study

1 Chronicles 8:28–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

28Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. 29In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha: 30filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, 31Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth: 32et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 34Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. 35Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. 36Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa, 37et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. 38Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel.

Read in Logos