Logos Bible Study

1 Chronicles 7:22–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. 23Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: 24filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. 25Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, 26qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,

Read in Logos