Logos Bible Study

1 Chronicles 3:10–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, 11pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: 12et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham 13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. 14Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ. 15Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. 17Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, 18Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. 19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: 20Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. 21Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. 22Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. 23Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. 24Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.

Read in Logos