The Future of Bible Study Is Here.
1 Chronicles 27:25–34
25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ. 26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub: 27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. 28 Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas. 29 Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli: 30 super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites: 31 super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David. 32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. 33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. 34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.