Logos Bible Study

1 Chronicles 27:25–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ. 26Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub: 27vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. 28Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas. 29Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli: 30super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites: 31super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David.

Read in Logos