Logos Bible Study

1 Chronicles 26:12–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. 13Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. 14Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. 15Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. 16Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. 17Ad orientem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. 18In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. 19Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

Read in Logos