Logos Bible Study

1 Chronicles 23:6–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. 7Filii Gerson: Leedan, et Semei. 8Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres. 9Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. 10Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor. 11Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. 12Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. 13Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. 14Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15Filii Moysi: Gersom et Eliezer. 16Filii Gersom: Subuel primus. 17Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 18Filii Isaar: Salomith primus. 19Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. 20Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus. 21Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis. 22Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 23Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.

Read in Logos