Logos Bible Study

1 Chronicles 18:7–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. 8Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.

9Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, 10misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. 11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.

Read in Logos