Logos Bible Study

1 Chronicles 14:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. 2Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. 3Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. 4Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, 5Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, 6Noga quoque, et Napheg, et Japhia, 7Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.

Read in Logos