Logos Bible Study

1 Chronicles 12:23–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. 24Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium. 25De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum. 26De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. 27Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. 28Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. 29De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. 30Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis. 31Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. 32De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. 33Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. 34Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. 35De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti. 36Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. 37Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.

Read in Logos