Logos Bible Study

1 Chronicles 1:43–54

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

43Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. 44Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. 45Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. 47Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. 49Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.

51Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 52dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.

Read in Logos