Biblia Sacra
JUXTA
Vulgatam Clementinam
EDITIO ELECTRONICA
PLURIMIS CONSULTIS EDITIONIBUS DILIGENTER PRÆPARATA
A
Michaele Tvveedale
CUI BENIGNISSIME AUXILIATI SUNT
MILA BOZOVIC, MARGARITA BURGHART, RONALDUS CONTE, MICHAEL DUBIAGA, R. P. JOANNES FINNEGAN, ALUNDIS INSENSATE, EDUARDUS KOTSKI, BERTRAND MICHELET, MICHAEL MORBACH, RICARDUS URQUHART, ANDREJA VASILJEVIC, ET EDGARDUS VREULS
LONDINI ∙ MMV
Præfatio hujus editionis
Clementis Papæ viii nomen casu Vulgatæ adhæret. Hæc enim sanctarum Scripturarum editio, cum Sixto v regnante patrata fuisset, illo mortuo tandem sub pontificatu Clementis publicata est. Attamen vere decet ut iste Clemens, cum sit institutorum Concilii Tridentini æmuli exemplar, hoc bonum ejusdem Synodus fructum perficiat.
Sapientissimo fretus consilio S. Philippi Nerii, Sancti Spiritus caritate exæstuantis, ad ecclesiasticam disciplinam reparandam, et errores corruptelasque exstirpandas, indefesse laboravit; et pro Ecclesiæ libertate acriter pugnavit. Tantus autem Clemens fidem catholicam tutus est opere et sermone, quantus et ipsius Vulgata revelationem Dei ab imminentibus periculis custodivit.
Hieronymi enim Doctoris maximi ex lingua hebræa translatione, ita per nongentos annos fruiti sunt doctissimi Ecclesiæ filii, ut ceteræ translationes latinæ pene evanuissent: illius autem innumerabilibus vicibus descriptæ, «tot fuisse exemplaria, quot codices». Quando ergo Lutherus flagitiosa rebellione ab Ecclesia descivit, hac confusione abusus est ut verba Evangelii corrumperet, et suam falsam doctrinam defenderet. Quam ob causam opus erat ut authentica divinarum Scripturarum editio, diligenter emendata atque castigata, imprimeretur cum plena Apostolicæ Sedis auctoritate; sacrosancta itaque Tridentina Synodus, Spiritu Sancto gubernante, hoc jussit, et ab ea jussum, a Clemente viii est consummatum.
Porro xx sæculo incipiente, antiquissimis jam alteris manuscriptis aliunde inventis, ut Bibliæ editionem puram accuratamque Ecclesia semper haberet sollicitus, Sanctus Pius x Commissioni Pontificiæ de re biblica mandavit ut pristinam Hieronymi versionem, quantum fieri potuit, componeret. Primo Card. Gasquet, deinde D. Henrico Quentin, hoc onus delegatum est. Novissime, defunctis illis, Abbatia Pontificia S. Hieronymi a Pio xi Romæ fundata est, ut monachi Benedictini artis criticæ peritissimi ibi opus emolirentur. Singulis deinceps annuentibus Papis, minutim sancti libri emittebantur, et postremo anno salutis mcmxcviii Biblia tota perfecta est.
Interim, eheu, interveniebant eventus infelices apud Ecclesiam. S. Pius x voluerat constabiliri translationem pristinam S. Hieronymi ut exinde confectura esset Vulgata ad usum Ecclesiæ quam accuratissime repurgata; sed illius voluntatem parvipendentes, malebant viri tumidi translationem novam secundum gustus proprios facere, interpretationem vero Hieronymi (tam caram filiis Ecclesiæ per sæcula) negligere omnino. Quin etiam ætate nostra, errores illi pessimi, quos idem Pius vehementissime condemnavit, Ecclesiam ...
![]() |
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
Support Info | vulgataclem |