Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
Restore columns
Exit Fullscreen

Nova Vulgata

Bibliorum Sacrorum

Editio

sacros. oecum. concilii vaticani ii ratione habita iussu pauli pp. vi recognita auctoritate ioannis pauli pp. ii promulgata

Editio typica altera

libreria editrice vaticana

Editio typica prior: a. MCMLXXIX

Editio typica altera: a. MCMLXXXVI

© Copyright 1986 Libreria Editrice Vaticana

Editio maior: ISBN 88-209-1523-5

CONSTITUTIO APOSTOLICA

qua

nova vulgata bibliorum sacrorum editio

«typica» declaratur et promulgatur

Ioannes Paulus Episcopus

servus servorum dei

ad perpetuam rei memoriam

Scripturarum thesaurus, quo salvificus nuntius a Deo hominibus datus continetur — ait enim recte S. Augustinus: «de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae sunt … quae nos hortantur ut bene vivamus» (Enarr. in ps. XC, s. 2,1: PL 37, 1159) — ab Ecclesia merito semper summo in honore est habitus singularique diligentia custoditus. Quae quidem ab ipsis initiis suis numquam desiit curare, ut populus christianus quam amplissima frueretur facultate Dei verbum percipiendi, praesertim in sacra Liturgia, in qua celebranda «maximum est sacrae Scripturae momentum» (Conc. Vat. II, Const. Sacros. Conc., n. 24).

Ecclesia ergo in partibus occidentalibus illam ceteris versionibus anteposuit, quae Vulgata solet appellari quaeque maximam partem a S. Hieronymo, doctore praeclaro, confecta, «tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata» est (Conc. Trid., sess. IV; Enchir. Bibl., n. 21). Tam egregiae existimationi documento est etiam cura eius textum ad criticam rationem apparandi, ac quidem per editionem, quae secundum altiorem doctrinam adhuc concinnatur a monachis Abbatiae S. Hieronymi in Urbe, a Pio XI, Decessore Nostro fel. rec., ad hoc institutae (Const. Apost. Inter praecipuas, 15 Iun. 1933; A.A.S. XXVI, 1934, pp. 85 ss.).

Aetate autem nostra Concilium Vaticanum II, honorem confirmans editioni illi, quam Vulgatam vocant, tributum (Const. Dei verbum, n. 22), atque eo contendens, ut in Liturgia Horarum facilior esset intellectus Psalterii, statuit, ut huius recognoscendi opus, feliciter inchoatum, «quamprimum perduceretur ad finem, respectu habito latinitatis christianae necnon totius traditionis Ecclesiae» (Const. Sacros. Conc., n. 91).

His omnibus Paulus Vl, Decessor Noster rec. mem., motus est, ut antequam eidem Concilio finis imponeretur, id est die xxix mensis Novembris anno mcmlxv, peculiarem Pontificiam Commissionem constitueret, cuius esset universalis eiusdem Synodi iussum perficere atque omnes Sacrae Scripturae libros recognoscere, ut Ecclesia praedita esset editione Latina, quam progredientia studia biblica postularent quaeque potissimum rei liturgicae inserviret.

In qua recognitione efficienda «ad verbum ratio habita est veteris textus editionis Vulgatae, ubi videlicet primigenii textus accurate referuntur, quales in hodiernis editionibus, ad criticam rationem exactis, referuntur; prudenter vero ille est emendatus, ubi de iis deflectit vel minus recte eosdem interpretatur. Quam ob rem Latinitas biblica christiana ...

Content not shown in limited preview…
NVUL

About Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio

The Nova Vulgata is the official Latin version of the Bible for the Catholic Church. It has its origins in the Second Vatican Council (1962-1965), which put forth the mandate for a revision of the Latin Psalter in order to bring it in line with modern text-critical research. Then in 1965, Pope Paul VI established a commission to expand the revision to cover the entire Bible. The revised Psalter was completed and published in 1969, followed by the New Testament in 1971, and the entire Vulgate was completed in 1979. A second edition was then published several years later in 1986.

The textual basis of the Nova Vulgata is the critical edition of Jerome's Vulgate, as edited by the monks of the Benedictine Abbey of St. Jerome in Rome and the critical edition of the Vulgate edited by Robert Weber (also available with a critical apparatus in the Stuttgart Electronic Study Bible). The basis for Tobit and Judith are the Old Latin manuscripts that predate Jerome's translation. Together this collection of texts were revised according to modern critical editions of the Hebrew, Aramaic, and Greek, along with a number of places where the editors believed that Jerome had misunderstood the meaning of the original or had translated it obscurely.

The original goal of the Nova Vulgata was to provide an authoritative edition of Jerome's translation for the production of a reformed Latin liturgy, while also correcting the Vulgate in use and taking into account other important liturgical factors such as readability in public and singability for choirs.

Support Info

novavulgata

Table of Contents