EX DECRETO SACROSANCTI ŒCUMENICI
CONCILII VATICANI II INSTAURATUM
AUCTORITATE PAULI PP. VI PROMULGATUM
IOANNIS PAULI PP. II CURA RECOGNITUM
EDITIO TYPICA TERTIA
TYPIS VATICANIS
A.D. MMVIII
This electronic edition is intended for planning and study purposes only and is not approved for liturgical use.
Reimpressio emendata, 1971
Editio typica secunda, 1975
Editio typica tertia, 2002
Reimpressio emendata, 2008
© « Copyright » apud Administrationem Patrimonii Sedis Apostolicæ in Civitate Vaticana
Venditio operis fit cura Librariæ Editricis Vaticanæ
(Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano)
SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Prot. N. 166/70
DECRETUM
Celebrationis eucharisticæ Ordine statuto, atque approbatis textibus ad Missale Romanum pertinentibus per Constitutionem Apostolicam Missale Romanum a Summo Pontifice PAULO VI die 3 aprilis 1969 datam, hæc Sacra Congregatio pro Cultu Divino, de mandato eiusdem Summi Pontificis, novam hanc editionem Missalis Romani ad normam decretorum Concilii Vaticani II confectam promulgat et uti typicam declarat.
Ad usum autem novi Missalis Romani quod attinet, permittitur ut editio latina, statim ac in lucem edita fuerit, in usum assumi possit, opportunis adhibitis accommodationibus quæ dies celebrationum Sanctorum respiciunt, donec Calendarium instauratum definitive in praxim adducatur; curæ autem Conferentiarum Episcopalium committitur editiones lingua vernacula apparare, atque diem statuere, quo eædem editiones, ab Apostolica Sede rite confirmatæ, vigere incipiant.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex ædibus Sacræ Congregationis pro Cultu Divino, die 26 martii anni 1970, Feria V in Cena Domini.
Benno Card. Gut
Præfectus
A. Bugnini
a Secretis
SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Prot. N. 1970/74
DE EDITIONE TYPICA ALTERA
Cum Missale Romanum denuo imprimendum sit, variationes et additamenta inducta sunt, ut hæc nova editio respondeat documentis post eiusdem primam editionem anno 1970 publici iuris factis.
In Institutione generali, cuius numeri marginales non mutantur, descriptio habetur munerum acolythi et lectoris, loco munerum quæ de subdiacono agebant inserta (nn. 142–152).
Alia immutatio alicuius momenti habetur in parte Missalis quæ continet Missas rituales et pro variis necessitatibus. Quædam formularia completa sunt, antiphonas ad introitum et ad communionem indicando. Insuper additi sunt textus Missæ ritualis in dedicatione ecclesiæ et altaris, necnon Missæ pro reconciliatione atque, inter Missas votivas, textus Missarum, quæ de B. Maria V. Ecclesiæ Matre et de Ss.mo Nomine Mariæ desiderabantur.
Quædam aliæ variationes minoris momenti in titulos et in rubricas inductæ sunt, quo melius respondeant verbis seu dictionibus, quæ in novis libris liturgicis occurrunt.
Hanc editionem alteram Missalis Romani Summus Pontifex PAULUS VI auctoritate sua approbavit, et Sacra Congregatio pro Cultu Divino nunc emittit et typicam esse declarat.
Curæ erit Conferentiarum Episcopalium ...
![]() |
About Missale Romanum, Editio Typica TertiaFollowing the Second Vatican Council, the Missale Romanum editio typica was produced and promulgated under Pope Paul VI. Two minor revisions later, Pope John Paul II approved the Missale Romanum, editio typica tertia, which appeared in 2002. This is the most recent version of the Missale Romanum and is the basis for the new translation of the Roman Missal, Third Edition. |
Support Info | missromanumett |