Ioannis Calvini
Institutio
Christianae Religionis
cum brevi annotatione atque indicibus locupletissimis ad editionem amstelodamensem accuratissime exscribi curavit
A. Tholuck
————————————
Pars Prior–Altera
————————————
Berolini,
Apud Gustavum Eichler.
Mdcccxxxiv.
vendunt londini black, young et young. edinburgi a. black. parisiis et genevae risler, cherbuliez.
illustrissimoque monarchae,
Francisco,
Francorum Regi Christianissimo,
principi suo
Ioannes Calvinus
pacem ac salutem in christo precatur.
Quum huic operi manum primum admoverem, nihil minus cogitabam, Rex clarissime, quam scribere quae maiestati tuae postea offerrentur. Tantum erat animus, rudimenta quaedam tradere, quibus formarentur ad veram pietatem, qui aliquo religionis studio tanguntur. Atque hunc laborem Gallis nostris potissimum desudabam, quorum permultos esurire et sitire Christum intelligebam: paucissimos autem videbam qui vel modica eius cognitione rite imbuti essent. Hanc mihi fuisse propositam rationem liber ipse loquitur, ad simplicem scilicet rudemque docendi formam compositus. Verum quum perspicerem usque eo quorundam improborum furorem invaluisse in regno tuo, ut nullus sanae doctrinae istic sit locus: facturus mihi operae pretium visus sum, si eadem opera et institutionem iis darem, et confessionem apud te ederem, unde discas qualis sit doctrina, in quam tanta rabie exardescunt furiosi illi, qui ferro et ignibus regnum tuum hodie turbant. Neque enim verebor fateri, hic me summam fere eius ipsius doctrinae complexum esse, quam illi carcere, exsilio, proscriptione, incendio mulctandam, quam terra marique exterminandam vociferantur. Equidem scio quam atrocibus delationibus aures animumque tuum impleverint, ut causam nostram tibi quam odiosissimam redderent: sed id tibi pro tua clementia perpendendum est, nullam neque in dictis, neque in factis innocentiam fore, si accusasse sufficiat. Sane si quis faciendae invidiae causa, doctrinam hanc, cuius rationem tibi reddere conor, omnium ordinum calculis damnatam, multis fori praeiudiciis confossam iamdudum fuisse causetur, nihil aliud dixerit, quam par tim adversariorum factione et potentia violenter deiectam, partim mendaciis, technis, calumniis, insidiose fraudulenterque oppressam. Vis est, quod indicta causa sanguinariae sententiae adversus illam feruntur: fraus, quod seditionis et maleficii praeter meritum insimulatur. Ne quis haec iniuria nos queri existimet, ipse nobis testis esse potes, Rex nobilissime, quam mendacibus calumniis quotidie apud te traducatur, quod non aliorsum spectet, nisi ut regibus sua sceptra e manibus extorqueat: tribunalia iudiciaque omnia praecipitet, subvertat ordines omnes et politias, pacem et quietem populi perturbet, leges omnes abroget, dominia et possessiones dissipet, omnia denique sursum deorsum volvat. Et tamen minimam portiunculam audis. Horrenda enim quaedam in vulgus sparguntur: quae si vera essent, merito illam cum suis auctoribus mille ignibus ac crucibus dignam universus ...
![]() |
About Institutio Christianae ReligionisThe first edition of Calvin’s Institutes appeared in 1536, when Calvin was only twenty six years old. It contains six chapters, and became an instant bestseller. The second edition was published in 1539, and was expanded to seventeen chapters, including new references to the works of Augustine, Origin, and other Church Fathers, as well as chapters on the knowledge of God, predestination, and Christian liberty. New editions were published in 1543 with twenty-one chapters (translated into French in 1545) and 1550, both of which were reprinted and circulated extensively. Throughout the 1550s, Calvin labored over a complete edition, which, when published in 1559, was nearly twice as large as the previous edition. This 1559 Latin edition of the Institutes was Calvin’s preferred edition, and has become the standard edition used both for academic citations and for translation into other languages. The French edition and three English translations included in this collection are based on the 1559 Latin text. |
Support Info | icr-lat |